CUPPEDINARIUS

CUPPEDINARIUS
CUPPEDINARIUS
apud Lamprid. in Heliogabalo, c. 30. Pinxit se ut cuppedinarium: Coquus est, a foro Cuppedinis, quod Varro perperam a Cuppedio quodam dictum autumat. Cuppedo enim veterib. Latinis idem, quod Cupido fuit. Lucretius, l. 4. v. 1083.
Tam magis ardescit dirâ cuppedine pectus.
Et, l. 5. v. 46.
Quantae conscindunt hominum cuppedinis acres
Sollicitum curae?
Sic Cicero cuppediam, pro cupiditate, dixit Tuscul. l. 4. c. 11. Ambitio, mulierositas, pervicacia, liguritio, violentia, cuppedia. Est autem Cuppedia et Cuppedos λιχνεία: hinc Forum cuppedinis, est forum χνείας, et cuppediosus, ὁ λιχνός; Cuppedinarii, qui res cuppedinis vendunt. Vide Salmas. Not. ad Ael. Lamprid. in Heliogabalo, loc cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”